EPISTULA LEONINA XII

N.B.! EPISTULAS LEONINAS ACCIPIS G R A T I S ET S I N E ULLA OBLIGATIONE.

NAM LEO LATINUS PUTAT HOMINIBUS LATINAM LINGUAM DISCENTIBUS AUT

DOCENTIBUS CORDI ESSE VERBA LATINA.

SI TAMEN TALES EPISTULAS ACCIPERE NON VIS, RESCRIBE HOC NOBIS: TUM

STATIM NOMEN TUUM EX INDICE ACCEPTORUM TOLLEMUS.

ARGUMENTA

PROMETHEUS

MAX ET MORITZ

CRABATUS (V)

RECITATOR (XVII)

VOCABULA ZOOLOGICA (VII)

LEO LATINUS OMNIBUS HOMINIBUS LATINAM LINGUAM AMANTIBUS

SAL.PL.DIC. S.V.B.E.E.V.

Cara lectrix, care lector,

quis vestrum ignoret mythos antiquos a Gustavo Schwab pulcherrimê enarratos? Leoni Latino iam pridem in animo fuerat hoc opus omnibus hominibus studia humaniora amplexis gratissimum donare veste Latinâ: sciatis hoc votum nunc inceptum esse expleri. En habeatis primum mythum Schwabianum in Latinum conversum, c.t. PROMETHEUS. Ut noscatis ex ungue leonem.

Secundo loco vobis commendo, ut perlustretis synopsin versionum opusculi Vilelmi Busch illustrissimi, quod inscribitur MAX ET MORITZ. Ecce Theodisco textui originali suppositi sunt una versio Latina, duae Graecae! Iuvat et delectat inter se comparare versiones Ervini Steindl et Ottonis Schmied philologorum valde peritorum.

Ecce CRABATI Latini vobis praebetur iam pars quinta! Cui symbolae insunt imagines ipsius Crabati necnon Iuronis pueri molinarii officio coquendi dediti, qui more illius Bruti Romani stultum se esse simulat; quorum personas in cinemate gerunt David Kross et Hanno Koffler.

Tertio loco rogo vos, ne omittatis RECITATORIS partem decimam septimam, neve VOCABULA ZOOLOGICA laboriosê atque studiosê collecta, quibus intersunt nomina conseminiorum caninorum, velut canis taxoninus (Dackel) et subiatus (Schnauzer), et Pomeranianus (Spitz), et curtus (Pinscher) et scolopacarius (Cocker Spaniel) et apportator aureus (Golden Retriever).

Pancraticê valete mihique favere pergite.

Medullitus vos salutat

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

MINISTRATIO INTERRETIALIS //www.leolatinus.com

VENAXOMODURI EDITURUS EST

DISCUM COMPACTUM, CUI INUSTA EST FABULA

 

 

MYTHI CLASSICAE ANTIQUITATIS

A GUSTAVO SCHWAB SERMONE THEODISCO CONSCRIPTI (1838-40)

A NICOLAO GROSS IN LATINUM SERMONEM CONVERSA

 

MYTHS OF CLASSICAL ANTIQUITY

WRITTEN IN GERMAN BY GUSTAV SCHWAB (1838-40)

TRANSLATED INTO LATIN BY NIKOLAUS GROSS

 

SAGEN DES KLASSISCHEN ALTERTUMS DEUTSCH VON GUSTAV SCHWAB (1838-40) INS LATEINISCHE ÜBERSETZT VON NIKOLAUS GROSS

 

 

 

 

 

Gustav Benjamin Schwab (1792-1850)


 

 

Gustavus Beniaminus Schwab natus est d.19.m.6. a.1792 Stutgardiâ in urbe; mortuus est eâdem in urbe d.4. m.11.a.1850.

 

 

 

 

DE PROMETHEO

Caelum et terra erant creata, mare intra litora huc et illuc agebatur, pisces in eo ludebant. In aëribus aves alatae canebant, humus bestiis abundabat. Sed adhuc deerat animans, cuius corpus esset tale, ut spiritus ei inhabitare et hinc dominari posset orbi terrarum. Tum Prometheus terram intravit, filius Iapeti terrigenae filii Urani, progenies veteris gentis deorum, quam Iuppiter throno privaverat. Prometheus certo scivit humo terrestri incubare semen caeli. Itaque aliquantum argillae ex humo sumpsit, quo aquâ fluminis umidato et depsto finxit figmentum secundum exemplar deorum, dominorum universi. Ut animaret hanc glaebam terrestrem, ex animis bestiarum sumpsit virtutes vitiaque eaque hominis pectori inclusit. Prometheo amica fuit aliqua ex caelestibus, Athena, dea sapientiae. Quae creaturam Titanidae admirata imagini semianimatae spiritum divinum inspiravit.

Ita orti sunt primi homines, quibus mox terra multimodis completa est. Diu autem iidem nesciebant, quomodo adhibenda sibi essent membra sua nobilia et scintilla divina accepta. Videntes enim frustra videbant, audientes non audiebant. Homines tamquam vanae somniorum species circumambulantes nesciebant ûti rebus creatis. Ignota iis erat ars lapides effossos incidendi, luto coquendo lateres fabricandi, ex silvae arboribus decisis trabes dolandi, hisque rebus omnibus domos aedificandi. Sub terrâ, in speluncis sole carentibus, homines abundabant tamquam formicae mobiles. Qui neque hiemem neque ver florosum neque aestatem fructuosam certis signis cognoscebant; nihil faciebant nisi consilii expertes.

Tum Prometheus curavit animantes a se creatos: quos docuit siderum ortûs et occasûs observare, invênit artem numerandi, elementa litterarum; docuit illos bestias adiungere et socias laborum facere, equos ad habenas currûsque assuefecit, invênit lintres et vela ad rem nauticam apta. Necnon explevit ceteras vitae humanae indigentias. Antea si quis in morbum inciderat nullum medicamentum noverat, nesciverat, qualis cibus, qualis potus sibi esset saluber. Homines ignoraverant unguenta, quibus uterentur ad vitia corporum deminuenda, ut medicamentorum inopiâ miserrimê interirent. Itaque Prometheus lenia medicamenta inter se commixta iis demonstravit, ut iisdem nonnullos morbos fugarent. Deinde illos docuit artem divinatoriam, omina iis somniaque, volatum avium, extispicium explicavit. Praeterea eorum oculos sub terram duxit, ubi invenirent aes et ferrum et argentum et aurum; ut breviter dicamus, Prometheus homines imbuit omnibus vitae commodis et artibus.

In caelo autem ex brevi demum tempore regnavit Iuppiter cum filiis suis filiabusque, qui Cronum patrem de throno expulserat et veterem gentem deorum, ex qua Prometheus ortus erat, regno spoliaverat.

Nunc dei novi animadverterunt genus hominum modo exortum esse. Postulaverunt, ut ab hominibus colerentur pro tutelâ, quam iisdem prompti praebere vellent. Mecone in urbe Graecâ conventus est factus mortalium et immortalium, in quo definirentur hominum iura atque officia. Hôc in conventu Prometheus causas egit hominum curans, ne dei propter munera tutandi suscepta mortalibus imponerent officia nimis molesta. Tum Titanides versutiâ suâ inductus est, ut deos fraudaret. Īdem enim nomine animantium suorum magnum taurum mactavit. Caelestes rogavit, ut ex hôc tauro eligerent, quid sibi vellent. At îdem post victimam dissectam duos acervos fecerat: in uno latere posuit carnes et fibras cum lardo uberi cute taurinâ obductas, cui imposuit stomachum; in altero latere posuit nuda ossa victimae sebo involuta. Hic autem acervus erat maior.

At Iuppiter pater deorum omniscius hac fraude perspectâ: „Fili Iapeti", inquit, „rex illustris, bone amice, quam iniquê taurum divisisti!" Tum Prometheus eo potius putans sibi contigisse, ut illum fraudaret, furtim subridens: „Iuppiter" inquit, „illustris, deorum aeternorum maxime, elige hanc partem, quam ut eligas, suadet tibi animus tuus."

Iuppiter subirascens consulto ambabus manibus sebum album comprehendit. Quod cum distraxisset nudaque ossa conspexisset, simulans se eo demum momento temporis fraudem detexisse irâ incensus: „Heus" inquit, „video te nondum dedidicisse artem fraudandi!"

Iuppiter cum decrevisset, ut fraudem Promethei ulcisceretur, mortalibus recusavit ultimum donum, quo eguerunt ad cultum civilem adipiscendum: ignem. At callidus filius Iapeti non ignoravit, quomodo ignem compararet.

Ecce rem a Gustavo Schwab praetermissam: Prometheus ignem furatur Iovi, qui inhiat in Ganymedem amorabundus.

 

Feniculi enim stipite longo appropinquavit currui solari praetervehenti, ut stipes accenderetur. Hunc fomitem secum auferens in terram descendit; mox prima struix lignorum flammas egit versus caelum.

 

Ecce Pandoram puellam fatiferam.

Iuppiter autem, cum fulgorem ignis lucidissimum inter homines ascendere videret, summo dolore afflictus est. Statim novum malum sibi excogitavit, ut compensaret usum ignis, quo mortales non iam posset privare. Vulcano enim deo ignis artifici clarissimo mandavit, ut fabricaret simulacrum virginis pulchrae.

Ipsa Athena, cum aemulans odium in Prometheum concepisset, simulacro virginis iniecit vestimentum candidum, faciei curavit velamentum imponendum, quod puella manibus tenebat divisum, caput floribus recentibus coronavit et infulâ aureâ circumvolvit. Mercurio nuntio deorum mandatum est, ut figurae amabili linguam, Veneri, ut omnem lepôrem daret. Itaque Iuppiter malae effigiei nitidae a se creatae nomen imposuit Pandorae, i.e. ab omnibus donatae, nam unusquisque immortalium huic puellae attribuerat aliquod donum hominibus perniciosum.

Deinde Iuppiter virginem in terram duxit, ubi mortales cum deis ambulabant. Omnes figuram incomparabilem admirati sunt. Eadem autem adiit Epimetheum, fratrem Promethei dissimulandi imperitum, ut ei donum Iovis afferret. Frustra Prometheus fratrem monuerat, ne donum Iovis Olympii acciperet, ne eodem hominibus malum inferretur. Epimetheus enim hoc monitum oblītus virginem pulchram gaudenter recepit et acceptum demum malum animadvertit. Nam usque id temporis gentes hominum vixerant a malo vacui, sine labore molesto, sine morbo doloroso. At mulier donum magnum vas operculo instructum manibus tenebat. Cum primum ad Epimetheum advênit, operculo repulso mox congeries malorum e vasi evolavit et rapidissimê diffusa est per totum orbem terrarum. Bonum autem vasi non infuit nisi unum idque in fundo: spes; patre deorum consulente Pandora operculum raptim deiecit, priusquam spes evolare posset, quam in aeternum vasi inclusit.

Interim terra et aer et mare omnibus mali generibus abundaverunt. Morbi die noctuque inter homines ambulabant muti atque clandestini, nam Iuppiter iisdem nullam vocem dederat. Terra cum obsideretur a catervâ febrium, Mors, quae prius lentê tantum mortalibus arrepserat, nunc gradum acceleravit.

Postea Iuppiter ipsum Prometheum ulcisci coepit. Quem sceleratum tradidit Crati et Biae (i.e. Coactui atque Violentiae). Iuppiter iisdem mandavit, ut Prometheum in Scythiae regionem vastissimam traherent ibique supra voraginem formidulosam ferreis catenis insolubilibus ad saxum montis Caucasi alligarent. Vulcanus haud libenter mandatum patris exsecutus est, nam Titanidam ut Urani dei abavi sui nepotem sibi parem et cognatum dilexit. Dum verba misericordia faciebat ideoque a servis immansuetis vituperabatur, sivit eosdem opus crudele perficere.

Itaque Prometheo pendebat ex saxo tristissimo, erectus, insomnis, numquam habilis ad genua fessa flectenda. „Saepe", Vulcanus inquit, „frustra gemes et lamentaberis. Nam animus Iovis est inexorabilis, et omnes qui brevi demum ante rerum potiti sunt, sunt immisericordes."

Profecto tormenta captivi in aeternum aut saltim per triginta milia annorum facta sunt. Prometheus, quamvis altê ingemiscens testes tormenti sui invocaret ventos et fluvios et fontes et undas marinas et Tellurem matrem omnium et orbem Solis omnituentem, tamen eius animus numquam fractus est. „Id" inquit, „quod a Fortunâ decretum est, is debet sustinere, qui didicit necessitatis vim inexsuperabilem." Nec ullis minis a Iove commotus est, ut explicaret vaticinium obscurum, quo praedictum erat, domino deorum, si novum conubium iniisset, imminêre perniciem atque interitum.

Iuppiter autem minas suas ad effectum adduxit; misit enim aquilam, cui liceret cottidie vincti Promethei devorare iecur, quod exesum iterum iterumque renovabatur. Nec concessum est, ut tormenta Promethei finirentur, antequam aliquis appareret, qui voluntariê se offerret loco Promethei intermoriturum.

 

Tandem Prometheo miserrimo apparuit dies, quo redemptus est. Cum per multa saecula e saxo pendens tormenta horribilia passus esset, Hercules iter faciens ad eum advênit. Eundem heroëm, cum nepotem deorum e Caucaso pendentem conspiceret, cuius consilium se accepturum esse speravit, miseruit Promethei, nam vidit aquilam genubus Promethei insidens iecur miserrimi discerpentem.

Tum Hercules clavâ et pelle leoninâ depositis arcum tetendit, sagittam iaculatus est, ut avis crudelis a iecure cruciati Promethei removeretur. Deinde Hercules vinculis solutis liberatum secum abduxit. Ut condicio Iovis expleretur, in locum Promethei supposuit Chironem centaurum, qui paratus erat pro illo mori, nam antea fuerat immortalis. Ut iudicium Iovis, qui Prometheum ad multo longius tempus damnaverat saxo alligatum, sic quoque observaretur, Prometheus debuit semper gestare anulum ferreum, cui affixus erat lapillus illius saxi montis Caucasi. Itaque Iuppiter etiam nunc gloriari potuit hostem suum adhuc vivere catenis Caucaso alligatum.

 

 

 

MYTHUM PROMETHEI

A GUSTAVO SCHWAB

NARRATUM

LATINE REDDIDIT

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

MAX UND MORITZ

MAX ET MORITZ

ΜΑΞ ΚΑΙ ΜΩΡΙΖ

Eine Bubengeschichte in sieben Streichen (1865)

Puerorum facinora scurrilia septem enarrata fabellis

Παίδοιν δολερῶς τε καὶ πανούργως εἰργασμένα ἑπτὰ μύθοις δηλωθέντα


WILHELM BUSCH (1832-1908)

Vorwort - Praefatio - Πρόλογος

 

     

VERBA VILELMI BUSCH

VERSIO LATINA ERVINI STEINDL

 

 

Ach, was muß man oft von bösen Kindern hören oder lesen!!
Wie zum Beispiel hier von diesen,
Welche Max und Moritz hießen;

 

 

Heu puerulos malignos! Raro, qui laudentur, dignos Invenīmus, at istorum Nōta pravitas est morum.

 

VERSIO GRAECA ERVINI STEINDL

VERSIO GRAECA OTTONIS SCHMIED

 

 

Φετς παδων πονηρίας˙ Ατιώμεθ̉ν κακίας Πλείους, νπρ εσιν οτοι, ς γνώκαμεν, τοιοτοι˙

 

 

Παίδων πέρι πονηρν Τί κούειν χρκακν σπερ τνδε, οφανονται Μξ καΜριτζ οκαλονται.

 

 

 

 

Die, anstatt durch weise Lehren Sich zum Guten zu bekehren,
Oftmals noch darüber lachten
Und sich heimlich lustig machten. -

Max et Moritz gemini Bono erant nemini; Venerari quos debebant, Petulanter eludebant.

 

Μξ καΜριτς μφοτέρω Ζωγραφέντε νωτέρω, Τς ζημίας λελησμένω, Πολυτρόπω ερημένω,

Τδ ̉ ντδιδάσκεσθαι τομεταπείθεσθαι Τοτου κακατεγελάτην Κρύφα τε γελοῖ ̉ ἐδράτην.

 

– Ja, zur Übeltätigkeit, Ja, dazu ist man bereit! – Menschen necken, Tiere quälen,
Äpfel, Birnen, Zwetschgen stehlen – Das ist freilich angenehmer
Und dazu auch viel bequemer, Als in Kirche oder Schule Festzusitzen auf dem Stuhle. –
– Aber wehe, wehe, wehe!
Wenn ich, auf das Ende sehe!! –
– Ach, das war ein schlimmes Ding, Wie es Max und Moritz ging. Drum ist hier, was sie getrieben,
Abgemalt und aufgeschrieben.

 

Maleficia moliti, Fraudis callidae periti Accolas ludificabant, Saepe bestias vexabant. Māla prunaque furantes, Dolos ambo meditantes Voluptate perfruuntur, Sed praecepta negleguntur. At „vae vobis" nos minamur, Nequam ne sint, obtestamur. Facta a puerulis Quae sint, imagunculis Et fabellis explanabo Lectoresque delectabo.

 

Τος καθ ̉ ατος λανθάνουσι Πολλβλάπτοντε, πράττουσι Δολερώτατα πραγμάτων Κατπλεστα τν προβάτων εικίζετον, κλαπέντα Μλα διστα φανέντα Κατέδουσιν εφραίνοντε Τν γαστέρα ολήγοντε. Ζημιουμένω τοιούτω Τέλος μφω παδε οτω κφανείησαν φθέντε Καλόγοισι δηλωθέντε. Τούτων δίκην ον χουσιν, Οτος λλους κακουργοσιν.

 

Πράττειν πργμα κάκιστον Πρόθυμοι εθύς στον. νδρας, ζα δλυπεν Μλα τ ̉ , πια αρεν Μλλον χαριέστερον, Προς δε καιριώτερον, που ν σχολῇ, νεΜένειν τόπτατῷ. Ἀλλ ̉ ἰώ, ἰώ, ἰώ. Τοτοιν τέλος ν σκοπῶ. - Ἦν, φεῦ, λυπηρότατος μφοτέροιν λεθρος – π ̉ ατον ον πεπραγμένα στω τδε γεγραμμένα˙

 

 

 
   

Cetera sequentur.

 

CRABATUS SIVE MOLENDINUM SATANICUM (V)

Fabula Otfridi Preußler a Nicolao Groß in Latinum conversa

Würzburg 1971

__________________________________

Itinera per somnium facta

Crabatus (David Kross)

Antea iam aufugerat Crabatus: paulo post mortem parentium, qui anno proximo praeterito variolis mortui erant; tum Dominus parochus illum in suam domum receperat, ne Crabatus – ut parochus dixit – delaberetur ad inopiam pudendam – nil nisi bene de parocho eiusque uxore, qui iam diu sibi exoptaverat, ut puer in domo esset. At talis puer qualis erat Crabatus, qui annos suos degerat in casulâ pêdiculosâ, in domunculâ pastorum Eutrichensi – talis puer aegrê assuescit ad vitam apud parochum degendam: a mâne ad vesperum se bene gerere, non conviciari, non colluctari, ambulare camisiis albis indutum, collo lauto, capillis pexis, numquam pedibus nudis, manibus puris, digitorum unguibus scalpendo purgatis – insuper per totum tempus loqui sermone Theodisco, immo Theodisco sermone excultissimo!

Crabatus pro virili parte conatus erat istaec perferre, per unam, per duas septimanas; deinde effugerat hominibus parochialibus seque adiunxerat ad pueros mendîcos. Fieri poterat, ut îdem etiam vitam in molendino Uliginis Coselianae degendam non in sempiternum perferret.

Crabatus ultimo frusto comeso labia lingens iam semisomnus: „Sed" inquit „si hinc aufugiam, oportet tempus sit aestivum... Antequam prata non florebunt, frumenta in agris pollina non ferent, pisces in piscinâ molendini non crepabunt, nequaquam hinc abibo..."

Aestas est, prata florent, frumenta pollina ferunt, in piscinâ molendini crepant pisces. Crabatus rixatus est cum Magistro: Prout saccos portaret, in umbrâ molendini graminibus impositus obdormivit; Magister Crabato deprehenso plagam inflixit baculo nodoso.

„Audi puerule, tibi inculcabo – ne pigrêre luce clarâ!"

Num Crabatus debet istud perferre?

Fortasse hieme, qua ventus gelidissimus per ericetum fremebat, illo tempore ei fuisset obtemperandum more canino. At nunc - num magister oblîtus est tempus esse aestivum?

Crabato concilium cepit animo firmo. Se in istoc molendino remansurum esse ne uno quidem die! Puer furtim domo exit, e granario affert vestem mitellamque, deinde se apoculat. Nemo eum videt. Magister in conclave suum recessit, fenestrae propter calores pannis sunt velatae; pueri molinarii laborant in conditorio aut in meatibus molaribus; ipse Lysco non vacat Crabato curando. Tamen puer sibi videtur clam observari.

Conversus animadvertit in tecto tugurii lignarii aliquem sedêre se aspectantem oculo torpido: nigrum cattum hirsutum, hôc loco alienum – unoque tantum oculo instructum.

Crabatus dorsum incurvat, lapidem in illum proicit, fugat. Deinde in salicetum abditus properat ad molendini piscinam. Forte videt pinguem cyprinum prope ripam in aquâ stantem: torpet istius oculus in Crabatum subiectus solitarius.

Puer parum iucundê se habet, lapidem sublatum proicit in piscem. Cyprinus autem submergitur in abyssum viridem.

Nunc Crabatus Aquam Nigram sequitur usque ad illum locum Uliginis Coselianae, quem vocant Plânum Vâstum; ibi per nonnulla momenta temporis moratur ad sepulchrum Tondae. Aegrê recordatur se amicum aliquo die hiemali hîc foris debuisse sepelire.

Cogitat de mortuo – et subito, tam repente fit, ut obtorpescat: corvus crocitat raucisonus. In pinu detortâ in margine Plâni corvus pinguis sedet immotus. Cuius oculus est in Crabatum coniectus – corvo quoque, puer hoc videt horrescens – deest oculus sinister.

Crabatus nunc scit, quid sibi immineat. Nec mora, aufugit: cursitat quam rapidissimê, praeter Aquam Nigram, secundo rivo.

Cum primo anhêlans sistit, natrix per erîcas serpit, surgit sibilans, Crabatum aspicit – ista quoque est lusca! Lusca quoque est vulpes, quae e dumeto in Crabatum speculatur.

Crabatus cursitat, paulisper respîrat, cursitat et respîrat. Versus vesperum assequitur superiorem Uliginem Coselianam extremam. Sperat fore, ut, si in loca aperta prodierit, manûs Magistri effugiat. Raptim manûs aquae intingit, frontem temporaque conspergit. Deinde camisiam bracis infarcit, quae currenti erat elapsa, cingulum adstringit, ultimos gradûs facit – et terrore percutitur:

Prout, quod speravit, prodeat in ericetum apertum, prodit in loca collucata; et mediis in istis locis collucatis, in placido lumine vespertino, situm est molendinum. Magister Crabatum ante ianuam domûs exspectat. Idem: „Heus Crabate" inquit salutans irrisoriê „iussurus iam eram te quaerere."

Crabatus irâ incensus non intelligit, quomodo hoc incommodum sibi acciderit. Postridie iterum aufugit, nunc summo mâne, ante rorem primamque lucem – in directionem adversam, e silvâ, per campos et prata, per vicos et viculos. Trans rivulos salit, per paludem vadat, sine morâ, sine pausâ. Corvi, natrices, vulpes non respicit; nullum piscem aspicit, nullam cattam, nullam gallinam, nullum anatem marem. Crabatus cogitat: ‚Sive isti sunt uno sive duobus sive – per me – sunt nullis oculis – nunc quidem me non perturbabunt!’

Tamen Crabatus hôc longo die finito iterum stat ante molendinum in Uligine Coselianâ situm. Hodie eum salutant pueri molinarii: Lysco verbis malevolis, ceteri taciti potius miserentes. Crabatus paene desperatus est. Qui scit spem sibi esse abiciendam; sed hoc cum nolit credere, tertium conatur, ipsâ eâdem nocte.

Aufugere e molendino ei non est difficile – deinde semper sequitur stellam borealem! Licet caespitet, licet in tenebris allisus atque contusus accipiat livores et tubercula: Caput rei est a nemine conspici, a nemine fascinari...

In propinquo clamat noctua, deinde ulula praetervolat; paulo post Crabatus in lumine stellarum animadvertit vetustum bubonem: qui propinquissimus in ramo sedens Crabatum observat – oculo dextro, deest sinister.

Crabatus pergit currere, incidit in radîces, caespitans cadit in fossam aquaticam. Vix miratur, quod primâ luce tertium stat ante molendinum.

In domo hac horâ adhuc omnia silent, nemo nisi Iuro strepitat in coquinâ, ad focum agitat. Eo audito Crabatus init.

 

Iuro (Hanno Koffler)

„Rectê dixeras, Iuro – fieri non potest, ut hinc aufugiatur".

Iuro ei dat aliquid bibendum, deinde dicit: „Oportet primo lavêris, Crabate". Sodalis adest ei camisiam madidam, humo et sanguine inquinatam exuenti, situlam aquâ complet et deinde –vultu serio, non, ut solet, stupidê adducto: „Id quod tu solus non assecutus es, Crabate – hoc nescio an fiat, si duo erunt inter se consociati. Nonne placet unâ conari, proximâ vice?"

Crabatus expergefactus est strepitu puerorum molinariorum, qui scalas ascenderent cubitum ituri. Adhuc sapiebat farciminis gustum labiis remanentem: intellexit se non diu dormivisse, quamvis somnio a se perlustrati essent duo dies noctesque.

Postridie mâne factum est, ut per nonnulla momenta temporis solus esset cum Iurone.

Crabatus: „Somniavi" inquit „de te. Tu in somnio mihi aliquid proposuisti faciendum."

„Egon’?" Iuro respondit. „Certê nil somniasti nisi gerras, Crabate. Optimumst istam rem respuere!"

 

 

(Sexta pars sequetur!)

 

 

 

 

 

CRABATUM LATINE REDDIT

NICOLAUS GROSS

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

RECITATOR (XVII)

Bernhardi Schlink fabula, c.t. „Der Vorleser", a Nicolao Groß in Latinum conversa.

Capitulum septimum decimum

Postridie Hanna defuit. Vêni horâ solitâ et tintinnavi. Per ianuam vidi omnia talia esse qualia fuerant, et audivi horologium ticcîre. .

Denuo consêdi in gradibus scalarum. Primis mensibus, quamvis non iam conatus essem eandem comitari aut mecum abducere, semper sciveram, quibus in transviis Hanna laboraret. Aliquando hŏc non iam ex Hannâ quaesiveram, non iam cupiveram hŏc scire. Nunc demum animadverti me hanc rem non iam curare.

Ex cellâ telephonicâ iuxta platêam Villelmi sitâ telephonavi cum societate transviae ferriviaeque montanae, aliquoties conexus audivi Hannam Schmitz non venisse laboratum. Redii in Viam Stationis Ferriviariae, in officinâ scriniariâ interrogavi, quis esset possessor domûs, accepi nomen inscriptionemque cursualem Kirchhemiensem. Illuc vectus sum.

„Dominan’ Schmitz? Quae hodie mâne sedem mutavit."

„At restant eius supellectiles!"

„Quae non sunt Dominae Schmitz."

„Ex quo tempore ea ibi habitavit?"

„Quid hoc ad te?" Mulier, quae mecum collocutus erat per ianuae fenestram, eandem clausit.

In aedificio administrativo societatis transviae ferriviaeque montanae cum essem, interrogando invêni sectionem personalem. Vir officialis, cuius erat administrare munus Hannae, comiter atque sollicitê mecum collocutus est.

„Illa hodie bene mâne nobiscum telephonans, in tempore, ut adhuc inveniremus aliquem in illius locum supponendum, dixit se non iam venturam esse. Omnino numquam." Vir caput quassit. „Quattuordecim diebus ante illa hôc locô cum sederet, ego illi proposueram, ut apud nos fieret auriga transviae. At nunc illa totum munus abiecit."

Nonnullis diebus post demum in mentem mihi incidit ire ad officium registrationis. Hanna ibi nuntiaverat se Hammaburgum abituram esse, novâ inscriptione cursuali non indicatâ.

Ego per complures dies nauseavi. Studui impedire, ne hŏc animadverterent parentes sorores fraterque. Cum cenarem, aliquantum colloquii particeps eram et comedebam et vomiturus assequebar sellam familiaricam. Scholam natabulumque frequentabam. Tempora postmeridiana solebam degere in aliquo loco natabuli recondito, ubi a nemine quaererer. Corpus meum Hannam desiderabat. At desiderio corporali peior erat quaedam culpae conscientia. Mene, cum illa staret coram me, cur non statim prosiluisse et ad illam cucurrisse! Eo, quod hŏc non feceram, nunc mihi in mentem vênit, mensibus proximis praeteritis quantâ socordiâ fuissem, quâ Hannam infitiarer et proderem. Hannam abiisse, ut me puniret.

Interdum ipse conabar mihi persuadere ut crederem illam mulierem in natabulo visam non fuisse Hannam. Mene quid pro certo habere illam mulierem fuisse Hannam quamvis vultu non rectê cognito? Nônne, si Hanna fuisset, futurum fuisse, ut eius faciem cognoscerem? Ideo nônne me certo scire illam non fuisse Hannam?

At certo scivi illam mulierem fuisse Hannam. Quam ibi stetisse et spectavisse – et numquam esse reventuram.

 

Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica

officium *registrâtiônis - orig. Einwohnermeldeamt; Angl. registration office; Fr. bureau des déclarations de résidence; Ital. ufficio anagrafe. *registrâtiô,-ônis f. René Hoven, Lexique de la Prose Latine de la Renaissance, Leiden (E.J.Brill) 1994, p.307.

sectiô persônâlis – orig. Personalabteilung; Angl. personal department/division, staff department.

societâs trânsviae ferriviaeque montânae orig.Straßen-und Bergbahngesellschaft.

têlephônicê alqm. cônectere - orig. weiterverbinden; Angl. to put a p. through to/Am. with; Fr. mettre en communication avec q.; Ital. mettere in communicazione; Hisp. ponér en comunicación;

*ticcîre,-iô,-îvî,-îtum orig. ticken, Angl. to tick; Fr. faire tic-tac; Ital. fare tic tac; Hisp. hacer tic tac; neogr. τμκ-τάκ. Neologismus mihi videtur necessarius esse. Scilicet talem sonum horologiorum modernorum antiquitus non exstitisse. Capitulo sexto ineunte idem verbum theodiscum Latinê reddidi verbis quae sunt ‘submissê sonare’; sed apparet eandem verborum circuitionem parum accuratam esse. Usque nunc cum in neolatinis litteris nullum verbum invenerim, quo appellarem hunc sonum, propono novum verbum fingendum.

In linguis modernis hic sonus horologiorum solet appellari onomatopoeticê. Multa verba temporalia Latina onomatopoetica, quae (exceptis verbis tinniendi et muttiendi) significant sonos a bestiis editos, sequuntur coniugationem quartam: cfr cucurrîre, fêlîre, friguttîre, gannîre, miccîre, mintrîre, mugîre, muttîre, nictîre(v.Ernout-Meillet s.v.), rugîre, tetrinnîre, tinnîre, vagîre. Consonantes duplices (,-nn, -tt, -cc-) saepe efficiuntur onomatopoesi.

tintinnô,-âvî,-âtum,-âtum orig. klingeln. i.q. uti tintinnabulo. NAEV.com.114. NIGID.ap.NON.40,16.

(Pars duodevicesima sequetur!)

RECITATOREM

in Latinum convertit

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

 

 

 

VOCABULA ZOOLOGICA (VII)

ex Orbe Picto pentaglotto excerpta et Latinê reddita

 

CORBEIL, Jean-Claude/ ARCHAMBAULT, Ariane: PONS Bildwörterbuch Deutsch-Englisch-Französisch-Spanisch-Italienisch. Stuttgart etc. (Ernst Klett Sprachen) 2003.

In hôc Orbe Picto mirabili 35.000 (triginta quinque milia) notionum imaginibus sunt illustrata et quinque linguis Europaeis denominata: Theodiscâ et Anglicâ et Francogallicâ et Hispanicâ et Italicâ. Nos autem coepimus addere vocabula Latina, quorum hôc loco praebemus partem, quae spectat ad zoologiam (VOCABULA ZOOLOGICA VII).

Provinciae rerum, quarum imagines et vocabula in Klettiani Orbis Picti paginis 920 (nongentis viginti) inveniuntur, sunt hae quae sequuntur:

I.ASTRONOMIA – II. TERRA – III.REGNUM PLANTARUM – IV.REGNUM ANIMALIUM – V.HOMO – VI.NUTRIMENTA ET INSTRUMENTA COQUINARIA – VII.DOMESTICA – VIII.PLASSATIO DOMESTICA ET OPERA HORTULANA – IX.VESTIMENTA – X.INSTRUMENTA PERSONALIA – XI.ARS ET ARCHITECTURA – XII.COMMUNICATIO ET INSTRUMENTA GRAPHEICA – XIII.TRANSPORTUS ET VEHICULA – XIV.ENERGIA – XV.SCIENTIAE – XVI.ATHLETICA ET LUDICRA.

Babae, quanta copia! quanta ubertas! quanta multiplicitas! Qui Orbis Pictus etiam lexicographis Latinitatis recentioris est aurifodina et cornu copiae. Nam iidem vocabulis linguarum, praesertim Romanicarum, in eodem indicatis usi saepe perfacile inveniunt vocabulum Latinissimum. En cara Lectrix, care Lector, habeas partem zoologicam huius enchiridii singularis vocabulis Latinis ditificatam (VOCABULA ZOOLOGICA VII = IV. REGNUM ANIMALIUM VII).

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

 

p.130

RAUBTIERE

CARNI

VOROUS MAMMALS

MAMMIFÈRES CARNIVORES

MAMÍFEROS CARNÍVOROS

MAMMIFERI CARNIVORI

MAMMĀLIA

CARNIVORA

Hund

dog

chien

perro

cane

canis, -is m.

äußere Merkmale des Hundes

morphology of a dog

morphologie du chien

morfología de un perro

morfologia di un cane

morphologia canis

Schnauze

muzzle

museau

hocico

muso

rōstrum, -ī n.

Stop

stop

stop

entrecejo

stop

intercilium, -ī n.

[= μεσόφρυον;

GLOSS.II,368,27;

III,247,26]

Backe

cheek

joue

quijada

guancia

gena, -ae f.

Rücken

back

dos

lorno

dorso

dorsum, -ī n.

Keule

thigh

cuisse

muslo

coscia

clūnis, -is f.

Schwanz

tail

queue

cola

coda

cauda, -ae f.

Zeh

toe

orteil

garra

dito

digitus (pedis)

Sprunggelenk

hock

jarret

corvejón

garretto

articulātio tālāris

Knie

knee

genou

rodilla

ginocchio

genū, -ūs n.

Fußgelenk

wrist

poignet

codillo

polso

articulātiō

radiocarpēa

Unterarm

forearm

avant-bras

antebrazo

avambraccio

antebracchium, -ī n.

Ellbogen

elbow

coude

codo

gomito

cubitus, -ī m.;

cubitum, -ī n.

Schulter

shoulder

épaule

paletilla

spalla

spatula, -ae f.

Widerrist

withers

garrot

cruz

garrese

acrōmia, -ae f.

[LaG.18,p.699]

Lefzen

flews

babines

belfos

commessura labiale

labra, -ōrum n.pl.

[VARRO rust.2,9,3 (de canibus eligendis)...

Facie debent esse formosi, ...labris subnigris

aut rubicundis neque resimis superioribus nec

pendulis subtus, ...]

Vorderpfote des Hundes

dog’s forepaw

patte antérieure

pata delantera del perro

zampa anteriore di un cane

pēs canis anterior

Kralle

claw

griffe

uña

unghia

unguis, -is m.

Zeh

toe

orteil

garra

dito

digitus, -ī m.

Sohlenballen

palmar pad

coussinet palmaire

almohadilla palmar

cuscinetto palmare

pulvillus palmāris

Afterkrallenballen

dew pad

coussinet de l’ergot

almohadilla del espolón

cuscinetto dello sperone

pulvillus calcāris

Karpalballen

carpal pad

coussinet carpien

almohadilla carpal

cuscinetto carpale

pulvillus carpālis

Afterkralle

dew claw

ergot

espolón

sperone

calcar, calcāris n.

Hunderassen

dog breeds

races de chiens

razas de perros

razze canine

canum cōnsēminia

Bulldogge

bulldog

bouledogue

buldog

bulldog

canis taurīnus

[Ba.63,133]

Chow-Chow

chow chow

chow-chow

chow chow

chow-chow

canis Sīnicus

Schnauzer

schnauzer

schnauzer

schnauzer

schnauzer

canis *subiātus;

canis *mystacīnus

[cfr DUDEN t.6, p.2969 s.v. Schnauzer:

„..kleiner ,lebhafter Hund mit gedrungenem

Körper, ...., und einer Art kräftigem Schnauz-

bart". Schnauzbart = subium, -i n.

AUCT.de idiom.gen.580,57 K.

= Gr. mystax, -acis m. gr.]

Collie

collie

colley

collie

collie

canis ovīlis

Pudel

poodle

caniche

caniche

barbone

canis aquāticus

Deutscher Schäferhund

German shepherd

berger allemand

pastor alemán

pastore tedesco

Germānicus

canis pāstōrālis

Dalmatiner

dalmatian

dalmatien

dálmata

dalmata

canis Dalmatīnus

Bernhardiner

Saint Bernard

saint-bernard

San Bernardo

sanbernardo

canis Bernhardīnus

Dänische Dogge

Great Dane

danois

Gran Danés

alano

Dānus Grandis

Windhund

greyhound

lévrier

lebrero

levriero

vertragus, -ī m.

Dackel

dachshund, badger dog

basset

perro zorrero, raposero, tejonero

bassotto

canis taxōnīnus

Boxer

       

canis pugil

Pinscher

   

perro de Pomerania

cane leonino

canis curtus

[Kl.s.v. Pinscher: ]

Rehpinscher

       

curtus *capreolārius

Spitz

       

canis Pomerāniānus

Terrier

       

canis terrārius

Chihuahua

       

canis pumilus

Golden Retriever

       

apportātor aureus

Rottweiler

       

canis Rotovillānus

Doberman

       

canis Dobermaniānus

Mops

pug

carlin

doguillo

 

canis fricātor

Neufundländer

       

canis

Terranoviānus

Husky

       

canis *sclōdiārius

Mastino

canis mastīnus

Cocker Spaniel

 

 

 

canis scolopācīnus

[Online dictionary, s.v. cocker:

„A cocker spaniel (1823) was

trained to start woodcocks."]

 

       

canis *scolopācārius

[Online dictionary, s.v. cocker:

„A cocker spaniel (1823) was

trained to start woodcocks." –

woodcock = scolōpax, -ācis m.]

p.131

Skelett eines Hundes

skeleton of a dog

squelette du chien

esqueleto de un perro

scheletro di un cane

sceleton canis

Oberkiefer

maxilla

maxillaire supérieur

maxilar

mascella

maxilla, -ae f.

Augenhöhle

orbit

orbite

órbita

orbita

orbita, -ae f.

Scheitelbein

parietal bone

pariétal

hueso parietal

osso parietale

os parietāle

Stirnbein

frontal bone

frontal

hueso frontal

osso frontale

os frontāle

Hinterhauptbein

occipital bone

occipital

hueso occipital

osso occipitale

os occipitāle

Atlas

atlas

atlas

atlas

atlante

atlās, atlantis m.

Halswirbel

cervical vertebrae

vertèbres cervicales

vértebras cervicales

vertebre cervicali

vertebrae

cervīcālēs

Brustwirbel

thoracic vertebrae

vertèbres thoraciques

vértebras torácicas

vertebre toraciche

vertebrae

thōrācicae

Schulterblatt

scapula

omoplate

omoplato

scapola

scapula, -ae f.

Lendenwirbel

lumbar vertebrae

vertèbres lombaires

vértebras lumbares

vertebre lombari

vertebrae lumbārēs

Kreuzbeinwirbel

sacral vertebrae

vertèbres sacrées

vértebras sacras

vertebre sacrali

vertebrae sacrae

Oberschenkel

knochen

femur

fémur

fémur

femore

femur, femoris n.

Schwanzwirbel

caudal vertebrae

vertèbres coccygiennes

vértebras caudales

vertebre coccigee

vertebrae caudālēs

Wadenbein

fibula

péroné

peroné

fibula

fībula, -ae f.

Schienbein

tibia

tibia

tibia

tibia

tībia, -ae f.

Mittelfuß

metatarsus

métatarse

metatarso

metatarso

metatarsus, -ī m.

Zehenglieder

phalanges

phalanges

falanges

falangi

phalangēs, -ium f.pl.

Fußwurzel

tarsus

tarse

tarso

tarso

tarsus, -ī m.

Kniescheibe

patella

rotule

rótula

rotula

patella, -ae f.

Rippe

rib

côte

costilla

costola

costa, -ae f.

Brustbein

sternum

sternum

esternón

sterno

sternum, -ī n.

Handwurzel

carpus

carpe

carpo

carpo

carpus, -ī m.

Oberarmknochen

humerus

humérus

húmero

omero

umerus, -ī m.

Unterkiefer

mandible

mandibule

mandíbula

mandibola

mandibula, -ae f.

Mittelhand

metacarpus

métacarpe

metacarpo

metacarpo

metacarpus, -ī m.

Elle

ulna

cubitus

cúbito

ulna

ulna, -ae f.;

cubitus, -ī m.

Speiche

radius

radius

radio

radio

radius, -ī m.

Oberkiefer

maxilla

maxillaire supérieur

maxilar

mascella

maxilla, -ae f.

 

(Proxima pars sequetur: VOCABULA ZOOLOGICA VIII )

Haec vocabula zoologica

excerpsit et in Latinum convertit

 

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/